[95] EPISTOLA XCV.

Eruditione & modestia ornatissimo Viro

SUFFRIDO PETRO,

Literarum Professori.

Erphordiam.

S.P.

Literas tuas, SUFFRIDE ornatissime, pridie Iduum Septemb. accepi, una cum iis, quas ad HOPPERUM nostrum dedisti, quasque ille postero statim die ut legeret, a me curatum est diligenter. Quod successibus meis congratularis, amplector animi tui candorem. Certe eam vitas rationem, DEI munere ducta uxore, ingressus sum, ut & honeste & eleganter in privato vitae genere studiis meis consultum esse videatur , quo quidem ego a primis studiorum incunabulis nihil praeclarius duxi, nihil ardentiori voto a summo DEO expetii: Itaque valeat ambitio, valeat aula, valeat fori strepitus. Ais tuae te provinciae ita taedere, ut aut Lutetiam adire, aut Lovanium redire statueris; quorum prius si fiat, bibliothecam apud me deponere desideras, quod equidem lubens in tui gratiam facerem, quando sic tibi consultum videretur. At, mi SUFFRIDE vide, quam tui tuorumque studiorum provehendorum sim studiosus. Antequam mihi plane deliberatum constitutumque esset hic figere sedem, oblata mihi erat ex commendatione HOPPERI provincia literaria per D. N. ANTONIUM PERENOTUM, alias Antistitem Atrebatensem, nunc vero Cardinalem: ea haec erat, ut ad tempus amplissimo sane stipendio instituendos susciperem filios Paumgartneri, negotiatoris Augustani opulentissimi, atque cura iis & Italiam & Galliam perlustrarem. Petii itaque ab HOPPERO, ut quoniam mihi eam suscipere non integrum esset, te eo promoveret, addita commendatione homine tui amante nec inepte fortasse judicante digna: egitque ille hac de re cum Cardinali, ita ut jam non Paumgartnerianam conditionem, sed longe splendidiorem ultra obtulerit Cardinalis praesente quoque VIGLIO Praeside. Haec hujusmodi est, ut jam ante biduum mihi significavit HOPPERUS; ut nimirum tu ipsi Cardinali sis ab epistolis, Amanuensem vulgus vocat; & Librarius per triennium opera tua ipsi addicta, habeasque mensem liberam cum Oeconomo ipsius, & in singulos menses tres coronatos, cum binis vestimentis in annos singulos. Ad haec, si caelebs manere volueris, spe proposita promotionis non vulgaris. De his ut tu quam primum certior ficeres ipso Cardinalis in mandatis dedit. Tu, si placet conditio, quam celerrime fac illinc re extrices, aut certe sine mora tuam voluntatem nobis perscribe. Nihil mihi molestius, quam hanc mam epistolam tam diu, ut metuo tuo, fore in itinere, dum hinc primum in Frisiam proficiscetur, ut sic haec provincia te semper per semestre & amplius manebit. De Lucubrationibus in Ciceronis opera scribis; ea hujusmodi sunt, ut spem tuam minime fallant: eruditissimum est seculum & ad Erasmicum stylum omnino nauseans atque fastidiens, praesertim apud Italos & Gallos & Hispanos, adeoque omnes & elegantioris & numerosioris pressiorisque dictionis paulo studiosiores & observantiores. Nihil autem humanae menti proclivius, quam quae sibi probentur eadem & aliis probatum iri putare, quanquam id judicium esse non dubito, ut nihil nisi quod elimatum sit & vulgi judicium vel potius eruditorum contemnere possit, temere edendum statueris. Comperio enim & in me ipso juvenilem illum impetum aetatis maturitate retundi, quin alioqui plurima habeam parata, inter quae et jurisprudentia Ciceroniana, quae, si ante septennium habuissem, fortasse digna Musis & Apolline, &, ut Flaccus ait, linenda cedro juveniliter judicassem, ac nunc Membranis intus positis delere licebit . Haec scribo libere plane & candide nihil aliud optans, quam ut Frisiorum nostrorum scripta & acuminis & judicii & nitoris laude apud posteros praedicentur: quod de tuis fore cum primis mihi debeo polliceri. Vale, mi SUFFRIDE humanissime, & BOËTIUM tui amantissimum existima. Lovanii Idibus Septemb. Anno a nato CHRISTO Liberatore, MDLXI.

BOËTIUS EPO

Roordahusius Tuus.